Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/90

From GATE
Revision as of 15:28, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


CORONA CAESARUM non tantum, sed et frater et filius fuit;
Verbo: virtutum omnium MILLEFOLIUM,
at mihi AMARANTHUS hic tantum amaroris legavit,
ut felle occubuisse nil dubitatem.
Doloris in me spinae haereditatem rosae fatis ostendunt,
caduca magnae spei folia fidei commissum.
Decidit denique flos, in eoque spes nostra.
Ite porro ( SUB ROSA haec loquor) spes humanae,
et in folio, quod vento rapitur,
castella somniando fabricate!
P. S. S. P. A. V.
EPITAPHIUM
AUTORIS PANEGYRICI NOMINE COMPOSITUM.
Subsiste, quisquis erudiri quaeris, viator:
Ludum in hac Exedra, sed serium, aperit
MAGNUS MAGISTER
CAROLUS IOSEPHUS
ARCHIDUX AUSTRIAE