Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/89

From GATE
Revision as of 14:28, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Hic tumulatur
CAROLUS IOSEPHUS
ARCHIDUX AUSTRIAE
quem heri natura magnum, maiorem stemma,
virtus maximum
mors hodie nullum esse ostendit:
cui flos aetatis non nisi floris aetatem dedit,
et suavis odor vitae non nisi vitam odoris concessit.
Vix enim florens desfloruit, vix olens exolevit.
Apparuit simul et aruit;
flos modo et statim os fuit:
vix prima folia extulit, et ultima deiecit.
Diceres totum florem in gemma periisse.
Illum dum carpi vix posse mundus false putavit,
falce mors putavit,
et spes ac res in herba praecidens,
herbam ex eo sibi ceu victrici porrexit.
Flos Principum et Princeps Florum,
imo florum omnium florilegium fuit.
Genuinus austriacus idem candidus et rubicundus,
ut purpurea ROSA vixit, ut a morte rosa expalluit.
Eheu! breve Rosae ver!
PRIMULA VERIS defloruit adhuc in hieme.
Cetera NARCISSUM expressit,
Nisi quod amore suae formae non periit.
HYACYNTHUM fuisse ne dubitares,
cum apolline in(verbo ) disco ludens occubuit.