Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/88

From GATE
Revision as of 14:28, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Et vere prolem usque ad mortem amavit et animavit;
tam caro chara soboles Matri stetit!
In hoc Principe combinata mundus obstupuit
senium et iuventam:
nam in annis XV provectam aetatem,
in puero scientias seniles,
in adulescentulo canas virtutes suspexit.
Immature quis occubuisse hunc diceret,
nisi praecocia in eo omnia fuissent?
Hinc maturus coelo,
maturius e mundi coeno sublatus,
illi Januarius, qui anni fores aperit,
vitae clausit,
LInzII DIE 27, noctu sub horam II.
I H S
EPITAPHIUM
ORBATAE AULAE NOMINAE
CONSTRUCTUM.
Adeste!Adeste!
Momentanea sed blanda somnia spes humanae,
Adeste!
Ad hoc grave saxum vestram levitatem,
ad durum marmor fragilitatem,
ad hanc tumbam vestram umbram expendite.