Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/86"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 25: Line 25:
 
P. S. S. P.<br />
 
P. S. S. P.<br />
 
<ref>Chronosticon anni currentis.</ref> IOSEPHUS COMES A RABATTA, L. B. IN DORNBERO, EQUES S. IOANNIS.
 
<ref>Chronosticon anni currentis.</ref> IOSEPHUS COMES A RABATTA, L. B. IN DORNBERO, EQUES S. IOANNIS.
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 14:28, 22 January 2020

This page has not been proofread


[1] Quae dilutos mariti cineres tumulavit in ventre
haec ante tempus Carpta Rosa,
Quid, quaeso,
[2]Mihi praeter Spinarum collem in haereditate reliquit.
Mgnitudinem ominabar in CAROLO,
augmentum in IOSEPHO;
decrementum in Utroque inveni.
[3] Usque adeo fallunt magnae spes, et magna nomina!
PRINCIPEM meum nunc immobilem et clinguem imitatus
non adulando, sed amando,
ei me iuxta hoc marmor statuam pono;
[4] Ne sola deinceps Niobe orbitatem prolis lugeat in saxo.
Et quidni statuam me vocem?
In PRINCIPE certe meo vitam et animam amisi,
incidi hoc elogiam lacrimis,
aquis revera fortibus, quae etiam coelum perrumpunt;
non usus scalpello, neque malleo,
ne PRINCIPI requiescenti obstreperem;
et ut eadem arte, qua olim Salomonis templum stetit,
in quo nullus malleorum ictus auditus est,
[5]Staret quoque pacifici PRINCIPI Mausoleum
qui neminem, nisi moriendo, offendit.
Abi, viator, et lacrimas pro me supple,
quas ego Statua iam consumpsi.
P. S. S. P.

[6] IOSEPHUS COMES A RABATTA, L. B. IN DORNBERO, EQUES S. IOANNIS.

  1. Artemisia mariti cineres in potu sumpsit.
  2. Allusio ad Dominium Dornberg.
  3. Amici Alexandri defectus eius adulando solebant imitari.
  4. Niobe ob dolorem amissorum liberorum versa fingitur in statuam.
  5. Salomon idem est, quod pacificum.
  6. Chronosticon anni currentis.