Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/819

From GATE
Revision as of 16:40, 23 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


De supputatione Tabulae declinationis omnium Eclipticae punctorum, seu graduum ac minutorum.


Tabula declinationis punctorum Eclipticae

HAc arte supputari potest ac solet Tabula, in qua continetur declinationes omnium graduum, imo et omnium minutorum Zodiaci seu Eclipticae. Sufficit tamen supputare declinationes omnium graduum et minutorum Unius quadrantis Zodiaci; quia cum, ut supra §.I diximus, in Zodiaco semper reperiantur quatuor puncta,quae habent aequales declinationes;reliquorum trium quadrantum puncta quoad declinationes non discrepant ab unius quadrantis declinationibus.

Hac eadem arte supputata est sequens Tabula, quae continet omnium totius Zodiaci seu Eclipticae graduum declinationes,supposita maxima decliantione Solis graduum 23 minutorum 30. Expressimus autem declinationes solum in gradibus ac minutis primis, omissis secundis; nisi quandi haec Plura fuere quam 30; tunc enim minuta orima auximus unitate.
Constructio Tabulae haec est.In vertice trium columnarum intermediarum notata sunt tria Signa Borealia, nempe Aries-20px.png,Taurus-20px.png,Gemini-20px.png; et tria Australia, nempeLibra-20px.png,Scorpio-20px.png,Sagittarius-20px.png: quia Arietis et Librae, Tauri et Scorpionis, Geminorum et Sagittarii gradus cognomines distant seu declinant aequaliter ad Aequatore. In calce earundem columnarum sunt iterum tria Signa Borealia, nempe Cancer-20px.png, Leo-20px.png, Virgo-20px.png; et tria Australia, videlicet Capricorn-20px.png, Aquarius-20px.png, Pisces-20px.png: quoniam et horum quorumlibet binorum puncta cognomina,nimirum Cancri et Capricorni, Leonis et Aquarii, Virginis et Piscium, aequaliter ad Aequatore distant.
Columna prima ad sinistram continet gradus descendentis Signorum sex superiorum in vertice notatorum. Columna vero ultima ad dexteram continet gradus ascendentes sex Signorum inferiorum in calce notatorum. Sequitur Tabula.