Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/815"

From GATE
(Not proofread: Created page with "mutuo sequentium crepuscula sunt aequalia, praesertim in Signis Australibus existente Sole. Ratio est, quia unum crepusculum illis diebus parum ab altero differt, ita ut diffe...")
(No difference)

Revision as of 18:15, 4 December 2019

This page has not been proofread


mutuo sequentium crepuscula sunt aequalia, praesertim in Signis Australibus existente Sole. Ratio est, quia unum crepusculum illis diebus parum ab altero differt, ita ut differentia ad unum, minutum non pertingat. Quod si praeter minuta prima, exprimerentur etiam secunda ac tertia, differentia appareret; est enim revera inter qualibet differentia aliqua.

CAPUT XI.


De Solis et punctorum Eclipticae declinatione ab Aequatore; deque declinationum Tabula.

§. I.


Quid sit Declinatio solis et punctorum Eclipticae.


Declinatio Solis, et punctorum Eclipticae (graduum videlicet ac minutorum) est distantia illorum ab Aequatore versus alterutrun polum Mundi. Hoc ut intelligat Tyro, simulque discat penes quid capienda ac mensuranda sit haec distantia, sive declinatio; recolenda sunt ea, quae supra Cap. 3. §. 6. diximus, nempe Zodiacum atque Eclipticam inter secare Aequatorem oblique, unamque eius medietatem recedere seu declinare ab Aequatore versus polum Arcticum, alteram versus Antarcticum. Et quia puncta, in quibus Ecliptica Aequatore intersecat, sunt principium Arietis et Librae; sequitur puncta eiusdem Eclipticae, quae maxime ab Aequatore recedunt sive declinant, esse principium Cancri et capricorni, quia haec media sunt inter Arietis et Librae principia. Reliqua ergo puncta omnia minus declinant, tantoque minus, quo propiora sunt principiis Arietis et Librae ab utraque parte.
Ex quo etiam patet, puncta aequaliter utrimque ab Arietis, a Librae, a Cancri, a Capricorni principiis distatntia; aequaliter declinare ab Aequatore; tantum enim declinat vegesimus gradus Piscium, quantum decimus Arietis; et tantum decimus germinorum, quantim vigesimus Cancri etc. Patet praeterea, in ecliptica esse duo puncta non declinantia, nimirum ipsa puncta Aequinoctialia, quae sunt principium Arietis et Libra. Item esse duo maxime declinantia, nimirum puncta Solstitialia, quae sunt principiu Cancri