Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/802

From GATE
Revision as of 12:26, 4 December 2019 by Lovison2019 HABIMANA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "<center>Annotatio</center><br> ''Regulae, inveniendi ex Tabulis huius Capitis horam Ortus et Occasus Solis pro quovis Horlogio, et quovis annis tempore, proponi possunt sic.''...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Annotatio


Regulae, inveniendi ex Tabulis huius Capitis horam Ortus et Occasus Solis pro quovis Horlogio, et quovis annis tempore, proponi possunt sic.
In Hemisphaerio Boreali (de quo solu Regulae nostrae intelligendae sunt) Ortus Solis post mediam noctem, more Astronomorum, indicatur pern arcum seminocturnum.
Occasus Solis post meridiem, more etiam astronomorum, per arcum semidiurnum axprimitur.
Ortus item Solis post Occasum, more Italorum, monstratur per arcum nocturnum.
Occasus denique solis post Ortum, more babyloniorum, per arcum diurnum exprimitur.
si ea, quae de Signis Borealibus pro Hemisphaerio Boreali diximus, de Australibus dicta intelligantur, et quae de Australibus tradita sunt, transferantur ad Borealia; scies horam Ortus et Occasus pro Hemisphaerio Australi.

CAPUT IX.


De Crepusculorum quantitate invenienda, dato quovis anni tempore, et quavis poli altitudine.


tertia tabularum Classis Loculamenti sexti, ut supra diximus, exhibet quantitatem sive durationem Crepusculorum, tam matutinorum, quam vespertinorum, tot anno, pro altitudine poli 48 graduum. Docendum ergo, qua arte inveniatur dicta quantitas seu duratio, in quavis regione, et quovis anni tempore: hacque occasione nonnulla alia de Crepusculis afferenda.