Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/79"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "potu restingueret? Ecquae quantum cumque; crudelia fuere remedia, quae in artis experimentum applicari iussit medicina, quorum non in corpusculo suo probam hic novus Austriae...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:
 
Hinc in brevi illa, qua vixit, aetatula eas iam disciplinas comprehenderat tenellus Princeps, quae viris alioqui aetate prudentiaque; provectis negocium consuevere facessere.<br />
 
Hinc in brevi illa, qua vixit, aetatula eas iam disciplinas comprehenderat tenellus Princeps, quae viris alioqui aetate prudentiaque; provectis negocium consuevere facessere.<br />
 
Erat in eo haud vulgaris Latinae linguae peritia ad multorum admirationem exculta, cum Italico quoque expedito sermone (quod sat difficile)
 
Erat in eo haud vulgaris Latinae linguae peritia ad multorum admirationem exculta, cum Italico quoque expedito sermone (quod sat difficile)
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Revision as of 15:26, 22 January 2020

This page has not been proofread


potu restingueret? Ecquae quantum cumque; crudelia fuere remedia, quae in artis experimentum applicari iussit medicina, quorum non in corpusculo suo probam hic novus Austriae Martyr admitteret? Fuit nimirum, ut immutabilem Angelicae mentis inter adversa fortunae constantiam paucis definiam, fuit, inquam, CAROLUS noster Hercules adhuc tenellus inter serpentes et monstra; fuit Rosa simul et Lilium inter spinas; fuit Coneha Margaritis foeta inter coeli fulminantis ira procellasque frementis oceani; fuit Aurum obrizum inter ignes: fuit denique STELLA MATUTINA inter nebulas.
De animi porrò dotibus, quas naturales vocamus, quando eas omnes cum ipsa vita CAROLI in compendium contraxit mors, illud quoque; compendio dicam, nihil ex his mediocre, sed omnia summa in hoc Principe fuisse.
Erat ignea et in sublime semper aspirans ingenii vis, Memoriae ad miraculum extensa capacitas atque; vigor, iudicium acre, maturum ac prudens, denique; ad scientiarum artiumque; perdiscenda mysteria tantus ardor atque; aviditas, ut fatigari et exhauriri citiùs magistrorum ingenia, quam capacissimae mentis desiderium expleri potuisse crediderim.
Hinc in brevi illa, qua vixit, aetatula eas iam disciplinas comprehenderat tenellus Princeps, quae viris alioqui aetate prudentiaque; provectis negocium consuevere facessere.
Erat in eo haud vulgaris Latinae linguae peritia ad multorum admirationem exculta, cum Italico quoque expedito sermone (quod sat difficile)