Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/772"

From GATE
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
 
''Secundus Modus, ex differentia arcus semidiurnos in Sphaera recta et obliqua.''<br>
 
''Secundus Modus, ex differentia arcus semidiurnos in Sphaera recta et obliqua.''<br>
 
Meridianus Circulus quorumvis locorum dividit arcum diurnum et nocturnum eorundem locorum bifariam, ut ex dictis praecedenti Capite constat. Si igitur inveniatur differentia arcus semidiurni in Sphaera recta (qui semper est graduum 90, se horarum 6, per totum Circulum anni) habebitur arcus semidiurnus et consequenter totus arcus diurnus, in proposita Sphaera obliqua Sic autem operandum est.<br>
 
Meridianus Circulus quorumvis locorum dividit arcum diurnum et nocturnum eorundem locorum bifariam, ut ex dictis praecedenti Capite constat. Si igitur inveniatur differentia arcus semidiurni in Sphaera recta (qui semper est graduum 90, se horarum 6, per totum Circulum anni) habebitur arcus semidiurnus et consequenter totus arcus diurnus, in proposita Sphaera obliqua Sic autem operandum est.<br>
''Quia Sole decurrente per Signa Borealia, arcus quilibet''
+
''Quia Sole decurrente per Signa Borealia, arcus quilibet''<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 11:34, 14 February 2020

This page has not been proofread


quantus sit arcus diurnus Paralleli Solis, Sole existente in principio Cancri, id est, die 22 Junii. Statue Sphaeram materialem ita, ut inter Horizontem, et polum Arcticum elevatum supra Horizontem, sint gradus 42 Meridiani Circuli Sphaerae: Deinde pone primum gradum Cancer-20px.png ad Horizontem Ortivum Sphaerae, et nota punctum Aequatoris, quod tunc Horizontem eundem contingit: Demum circumvolve Sphaeram, donec primus gradus Cancer-20px.png perveniat ad Horizontem Occiduum, et iterum nota punctum Aequatoris, quod tunc Horizontem Ortivum contingit. His factis, numera gradus inter duo puncta in Aequatore notata; invenies gradus 226, minuta 6 fere, atque adeo deprehendes arcum Aequatoris inter duo illa puncta interjectum, seu arcum diurnum paralleli Solis illo die esse graduum 226, Minut. 6 fere. Converte hos gradus et minuta in horas et horarum minuta, divisione facta per 15; invenies diem artificialem in loco illo, die 22 Junii, quando Sol in principio Cancer-20px.png existit, constare horis 15, minutis fere 4. Has horas et minuta si abstruleris ex horis 24, nempe ex tota die Naturali; remanebit nox Artificialis pro eodem die 22 Junii nempe horarum 8, minutorum 56.

§. II.


Secundus Modus, ex differentia arcus semidiurnos in Sphaera recta et obliqua.
Meridianus Circulus quorumvis locorum dividit arcum diurnum et nocturnum eorundem locorum bifariam, ut ex dictis praecedenti Capite constat. Si igitur inveniatur differentia arcus semidiurni in Sphaera recta (qui semper est graduum 90, se horarum 6, per totum Circulum anni) habebitur arcus semidiurnus et consequenter totus arcus diurnus, in proposita Sphaera obliqua Sic autem operandum est.
Quia Sole decurrente per Signa Borealia, arcus quilibet