Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/768"

From GATE
(Problematic)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic

Revision as of 18:14, 1 December 2019

There was a problem when proofreading this page


dium esse centrum Terrae et Mundi. VI. In secnda, tertia, et quarta Figura arcum QS, esse altitudinem poi; in prima jacere polos Q et R in Horizonte; in quinta possidere Zenith et nadir Q et R.
Hisce praenotatis Ajo I. Horizo rectus est, qui per polos Mundi transit, polosque suos, seu suum Zenith et Nadir habet in Aequatore, quem dividit ad angulos rectos Sphaerales. Talis est in Figura prima linea QR. Horizon obliquus est, cuius poli, seu Zenith et nadir, cadunt ultra aut citra Aequatorem, quique Aequatorem ad angulos obliquos intersecat. Horizon parallelus est, cuius poli seu Zenith et Nadir sunt poli Mundi, quinque coincidit cum Aequatore Talis est in Figura quinta linea B A.
Hi triplices Horizontes constituunt trilicem Sphaeram, rectam, obliquam, parallelam. Sphaera recta est, quae habet Horizonte rectum, id est, in qua Aequator et Horizon sead angulos rectos secant, uti fit in prima Figura. Sphaera obliqua est, in qua Aequator et Horizon se oblique secant, ut contingit in Figura secunda, tertia et quarta. Sphaera parallala est, in qua Aequator et Horizon in unum Circulum coalescunt, ut in quinta Figura fit.
Ajo II. idem, quod Lib.4.Cap. 3.§.1. dixi, nempe in Sphaera recta, seu sub Aequatore in Zonae torridae medio, dies artificiales sunt perpetuo aequales noctibus, et inter se, saltem Physice et quo ad judicium sensus. In Sphaera obliqua tantum duodies aequinoctiales (quibus videlicet aequinoctium contingit, subeunte Sole initia --------, circa 21 Martii et 23 Septembris) sunt aequales inter se, et proxime adhaerentibus inaequales. Et in Hemisphaerio quidem Boreali, Sole commorante in sex Signis Borealibus, dies sunt longiores noctibus; Sole vero commorante in Australibus sex Signis, dies sunt breviores noctibus. In Hemisphaerio Australi contraria contingunt. Relege quae diximus citato §.I. In Sphaera parallela tam dies quam nox artificialis constat semestri temporis spatio, quantum refractiones permittunt, ut ibidem diximus.