Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/763"

From GATE
(Problematic)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic

Revision as of 18:10, 1 December 2019

There was a problem when proofreading this page


ralleli tamen, quos describit Sol, dum movetur a principio ----, per ----, usque ad principium ----, aequales sunt numero illis, quos a ----- per ----- usque ad ---- describit, utrique videlicet 1821/2, singulos diebus singulis.

§. XII.
De Circulis horariis.


Inter secundarios Sphaerae Mundi Circulos praecipui sunt Circulu horarii, qui a variis horis denominationem habent. Sunt enim alii horarum a Meridie et media nocte, alii horarum ab Ortu et Occasu, alii horarum antiquarum.
Circuli horarii horarum a Meridie et media nocte quid sint, diximus Libro praecedente Cap.4 ubi eosdem vocavimus etiam Circulos horarios horarum Astronomicarum.
Circuli horarum ab Ortu et Occasu sunt duodecim Circuli, qui tangunt in 24 partibus duos Aequatoris Parallelos, quorum unus est maximus eorum, qui semper apparent, alter maximus eorum, qui semper latent.
Parallelus autem maximus eorum, qui semper apparent, sic describitur in Sphaera materiali, et ad huius imitationem in Sphaera coelesti per imaginationem. Ponitur unus circini pes in polo elevato supra Horizontem, alter extenditur usque ad Horizontem, et hac circini apertura describitur ex polo velut centro Circulus. Eodem modo describitur maximus eorum, qui semper latent, si pro polo elevato accipiatur infra Horizontem depressus.
His duobus Circulis hoc modo descriptis in Sphaera, facile describuntur horarii horarum ab Ortu et Occasu, si nimirum secundum horizontis ductum describatur circa globum Circulus, deinde circomvolvatur globus per 15 gradus Aequatoris, et deferibatur alius secundum Horizontis ductum, tum alius eodem modo, atque alius, donec duodecim descripti sint. Ex his patet, unum ex circulis horarum ab Ortu et Occasu esse Horizontem.
Circuli horarii horarum antiquarum, seu inaequalium, sunt qui arcum diunum et nocturnum cuiuslibet Paralleli Solis