Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/762

From GATE
Revision as of 18:10, 1 December 2019 by Lovison2019 HABIMANA (talk | contribs) (Problematic)
There was a problem when proofreading this page


per Sidus aut punctum in Sphaera coelesti positum; per quod Sidus, aut punctum, si a vertice stantis in Terraqua ducatur cirulus aliquis transiens per dictas communes sectiones, cogniscitur in qua Mundi parte sit positum illud Sidus. Horum unus est Meridianus respectu stellarum in Meridiano positarum.
Domorum coelestium Circuli sunt sex Circuli Sphaerae maximi, ducti per communes sectiones Meridiani et Horizontis, et per duodecimas partes seu trigesimum quemque gradum aut Aequatoris, ut placet Regiomontano; aut Verticalis primarii, ut placet Campano; aut Paralleli Solis pro dato die descripti, ut Alchibitio placet. Hi circuli dividunt totum coelum in 12 partes, quas Astrologi Domos coelestes appellant; quarum prima sumit initium ab Horizonte ortivo, et progreditur versus Meridianum in Hemisphaerio nocturno; quam deinde sequitur secunda, tum tertia etc. Sed de his in Astrologia.
Circuli Dodecatemoriorum sunt Circuli maximi, transeuntes initia duodecim Signorum Zodiaci, et per polos Eclipticae. Dividunt totum coelum in 12 partes, quae et duodecim Signa appellantur; unde quaevis stellae dicuntur existere in aliquo Signo, hoc est, in aliquo Dodecatemorio.
Circuli paralleli Aequatoris sunt Circuli maximi, Aequatori utrimque seu versus utrumque Mundi polum aequidistantes, tanto majores aut minores, quanto sunt Aequatori viciniores aut remotiores.
Parelleli Solis sunt, quo Sol quotidie motu suo diurno describit ab Ortu in Occasum. Horum alii sunt Boreales, quos scilicet Sol describit, dum in Signis Borealibus Zodiaci existit, quae sunt -----------: alii Australes, quos describit Sol existens in Australibus Signis, quae sunt --------------. Priores sunt fere 187, posteriores 178 fere: nam diutius Sol moratur in Signis Borealibus quam in Australibus, ut patet, si supputes dies, qui intercedunt inter diem 31 Martii, et 23 Septembris (quibus hoc tempore fere aequinoctia contingunt) et iterum dies inter 23 Septembris, et 21 Martii. pa-