Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/757"

From GATE
(Not proofread)
Page statusPage status
-
Problematic
+
Not proofread

Revision as of 10:28, 4 December 2019

This page has not been proofread


linea vocatur linea Aequinoctialis.
Aequator concipitur cum ipso coelo volvi circa terram ab Oriente in Occidentem spatio 24 horarum, motu uniformi. Unde singulis ascendunt sura Horizontem Ortivum, descendunt infra Occiduum, transeunt per Meridianum, gradus 15 ex 360, in quos dividitur: singulis cero minutis unius horae minuta 15 unius gradus.

§. VI.


De Zodiaco, eiusque Signis.


Zodiacusest ille Circuluns maximus in Sphaera undi, qui descriptus ex polis distantibus a polis Mundi gradbus 23 ⅓ (ex communiori sententia) numeratis in Coluro solstitiorum, secat Aequatorem, secaturque vicissim ab ipso, in duas aequales medietates, oblique tamen, ita ut Zodiacus sit ad Aequatorem inclinatus, unaque medietas vergat ad Septentrionem, altera ad Austrum, punctum vero medium utriusque midieratis tantum recedat seu declinet ab Aequatore, quantum poli Zodiaci a polis Mundi, nempe gradibus 23 ½. Peripheria Zodiaci habet latitudinem graduum, secundum Veteres, 12, secundum Recentiores, 14, aut 16, numeratorum in Coluro solstitiorum. In media peripheria per totum ambitum concipitur linea circularis, quae dividitur in gradus 360, et vocatur ecliptica, quia in ipsa aut prope ipsam fiunt Eclipses Solis et Lunae.

Zodiacus continet sub se 12 constellationes ex iis, in quas Astronomi distribuunt omnes stellas fixas facile et libero oculo visibiles. Nomina constellationum, earumque ordo ab Occidentalibus, versus Orientales partes, et Characteres, quibus ab Astronomis brevitatis causa exprimuntur, incipiendo a verna Aequatoris sectione (de qua paulo post) exprimuntur sequentibus versibus et signis:
Sunt Aries-20px.png Aries, Taurus-20px.png Taurus, Gemini-20px.png Gemini, Cancer-20px.png Cancer, Leo-20px.png Leo, Virgo-20px.png Virgo,
Libra-20px.png Libraque, Scorpio-20px.png Scorpius, Sagittarius-20px.png Arcitenens, Capricorn-20px.png Caper, Aquarius-20px.png Amphora, Pisces-20px.png Pisces