Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/749

From GATE
Revision as of 09:54, 25 November 2019 by Michel Habimana (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "dispositae sunt, Exemplum vel unum ad exponendum usum sufficiet.<br> EXEMPLUM.<br> Vis scire 16 gradus '''OC????''' quantum Sol declinet. Accipe Tabellam '''oc???''' nota sign...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dispositae sunt, Exemplum vel unum ad exponendum usum sufficiet.
EXEMPLUM.
Vis scire 16 gradus OC???? quantum Sol declinet. Accipe Tabellam oc??? nota signatam, eamque applica ad Tabellam nigram Applicatoriam gradum Solis et dierum mensium; e regione enim 16ti gradus oc???? invenis 16 gradus, 4 minuta; quae est quaesita ʘ declinatio. Non secus in omnibus aliis procedes.
Habet autem Declinatio Solis ingentem in tota Astronomia usum, potissimum autem in inventione elevationis poli in omni regione, ubi moraris. Sic autem procedes. Aliquo die anni ubinam moreris nosse cupis, ac sub qua ltitudine regionis, polive elevatione terra marique sis constitutus. Observa Quadrante, Astrolabio, aliove Instrumento observatorio, altitudinem Solis Meridianam illo loco, verbi gratia 21 die Junii, vel 1mo gradu ʘ in 69????; et inveneris 72 gradus. Quaere jam Tabulam 96??? signo notatam, eamque applica ad Tabellam nigram; et e regione 1mi gradus Solis invenies 23 gradus, et 28 minuta: qui in Boreali Signo substracti ab alitudine Meridiana, relinquunt 48 gradus, 32 minuta, altitudinem videlicet Aequinictialis: haec vero subducta a 90, dat 42 gradus, 8 minuta; quae est quaesita elavatio poli in loco, in quo commoraris.
Si vero in 0 gradu 7, seu 21 die Decembris constiteris, et altitudinem poli istius loci scire velis; accipe Meridianam Solis altitudinem, et reperisti verbi gratia 24 gradus, 30 minuta. Et quoniam 7??? Australe Signum est, adde 23 gradus, 28 minta declinationis Solis in Tabella inventos, ad gradus elevationis Meridianae Solis, et provenient 47 gradus, 58 minuta; quae subtracta a 90, dant elevationem poli quaesitam.