Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/744

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Quatuor autem continet Tabellarum genera, seu Classes, omniumque brevem explicationem, et usum, ut postea videbimus.
In prima Classe continentur sex Tabellae, viridi colore tinctae, in quibus exhibentur quantitates dierum et noctium totius anni pro polo Viennensi, Sole duodecim Zodiaci Signa percurrente. Singulae Tabellae duas continent facies numeris inscriptas; et singulae facies in duas dividuntur columnas, quarum una dierum, altera noctium quantitates seu longitudines habet, uti apparet in Schemare sequenti, cui titulus, CLASSIS PRIMA. Adjuncta est his sex Tabellis alia Applicatoria, colore nigro tincta, in duas similiter facies et columnas divisa; in quarum columna una Gradus Signorum Zodiaci, in altera Dies Mensium dictis gradibus correspondentes sunt, non quidem singuli gradus et dies cujuslibet signi ac mensis, sed bini quilibet tantum; quod sufficit. Omnes septem Tabellae dentatos seu ferratos habent vertices, ut sciri facilius possit, quae quibus inter operandum, combinandae.
In secunda Classe totidem continentur Tabellae, quot in prima; nimirum sex colore incarnatino imbutae, et una Applicatoria colore imbuta nigro. Sex harum monstrant horas Ortus et Occasus solis, totius anni, pro Viennensi latitudine, Sole duodecim Zodiaci Signa percurrente. Et in priori seu antica facie Tabellarum dispositi sunt bini quilibet gradus, cum horis Ortus et Occasus, pro sex Zodiaci signis; in posteriore vero seu postica facie bini gradus com horis pro sex reliquis signis. Singulae itaque facies divisae sunt, uti in prioribus Tabellis, in duas columnas, quarum prior Ortum, posterior Occasum inscriptum gerit. Habent et hae vertices dentatos seu serratos, uti apparet in Schemate, cui titulus, CLASSIS SECUNDA.
In tertia Classe continentur similiter sex Tabellae, colore subobscuro tinctae; cum alia septima Aplicatoria, colore nigro imbuta. Sex priores exhibent in duabus columnis horas et minuta crepusculorum totius anni; in prioribus quidem faciebus, dum Sol moratur in sex Signis; in posterioribus vero, dum in reliquis sex moratur. Applicatoria continet in priori utriusque