Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/74

From GATE
Revision as of 20:26, 25 May 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "pars fuit in hoc Principe Divinissima Virgo Deipara; eam quindi hiuc PHOSPHORO similitudo conciliasset, quae et ipsa dici amat STELLA MATUTINA? Testem ego te hic appello, cui...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


pars fuit in hoc Principe Divinissima Virgo Deipara; eam quindi hiuc PHOSPHORO similitudo conciliasset, quae et ipsa dici amat STELLA MATUTINA? Testem ego te hic appello, cui Auxiliatricis nomen et omen iure tribuimus, Diva Passaviensis, quae paucis ab hinc mensibus hunc Clientulum tuum ad Aras tuas advolutum, sacroque Dominici corporis ferculo, inter liquidissimos suavissimae pietatis affectus, quos adstantium expressae gaudio lacrimae condiebant, refectum aspexisti, et innocentissimum Pastorem animam tibi suam pro ovibus offerentem acceptasti. Testem te quoque appello magna amorum CAROLI IOSEPHI portio, S. Indiarum Apostole Francisce Xaveri, quem anno praeterito inter sacras mensae coelestis epulas in patronum assumpsit eo fervoris affectu, ut teipsum ad sanitatem sibi tum restituendam impulerit.