Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/73"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Candor et affabilitas, sub igneo Marte robur et patientia in adversis, sub Mercurio scientiarum amor, sub Venere demum Formae gratia dotesque corporis non sine gratia micant....")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
Solarem porro divini Amoris ignem haud obscuro prodebat indicio, cum inter pia de rebus, quae DEUM spectant, colloquia adeo plerumque tenerrimos inter affectus gaudium animi velut in flammas erumperet, ut tanquam coelesti quodam pabulo colloquiis eiuscemodi pasci conservarique videretur. ''Oleum'' scilicet ''effusum'' vel solum DEI Iesuque ''nomen'' his teneris igniculis erat in SERENISS. CAROLO, cui volupe solebat esse memoria saltem sermoneque praesentem sibi sistere amatum, quando alia ratione de praesentia gaudere non licebat amanti. At quia divinus Amor ''ignis consumens est'' nutrimento tam exili satiari non poterat: non ergo contentus ea divini numinis participatione, quam sola de DEO colloquia procurant, CAROLUS, frequentius divinae mensae, ubi DEUS ipse suis amantibus sese praebet in cibum Amoris, amabat accumbere, idemque tam intrinseco pietatis sensus, tam tenero mentis affectu, tam Angelica totius corporis compositione, ut aliena haec in Principe meo Clementissimo pietas, quas propria non poterat, lacrimas mihi non semel elicuerit. In corde videlicet suo nobile Mausolaeum emortuo in salute suam DEO in hoc Charitatis regno fabricare iusserat castus Amor; ne deinceps suos amores et fidem in maritum Regina Cariae iactaret.<br />
 
Amoris Post DEUM altera
 
Amoris Post DEUM altera
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 15:25, 22 January 2020

This page has not been proofread

Candor et affabilitas, sub igneo Marte robur et patientia in adversis, sub Mercurio scientiarum amor, sub Venere demum Formae gratia dotesque corporis non sine gratia micant.
Solarem porro divini Amoris ignem haud obscuro prodebat indicio, cum inter pia de rebus, quae DEUM spectant, colloquia adeo plerumque tenerrimos inter affectus gaudium animi velut in flammas erumperet, ut tanquam coelesti quodam pabulo colloquiis eiuscemodi pasci conservarique videretur. Oleum scilicet effusum vel solum DEI Iesuque nomen his teneris igniculis erat in SERENISS. CAROLO, cui volupe solebat esse memoria saltem sermoneque praesentem sibi sistere amatum, quando alia ratione de praesentia gaudere non licebat amanti. At quia divinus Amor ignis consumens est nutrimento tam exili satiari non poterat: non ergo contentus ea divini numinis participatione, quam sola de DEO colloquia procurant, CAROLUS, frequentius divinae mensae, ubi DEUS ipse suis amantibus sese praebet in cibum Amoris, amabat accumbere, idemque tam intrinseco pietatis sensus, tam tenero mentis affectu, tam Angelica totius corporis compositione, ut aliena haec in Principe meo Clementissimo pietas, quas propria non poterat, lacrimas mihi non semel elicuerit. In corde videlicet suo nobile Mausolaeum emortuo in salute suam DEO in hoc Charitatis regno fabricare iusserat castus Amor; ne deinceps suos amores et fidem in maritum Regina Cariae iactaret.
Amoris Post DEUM altera