Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/72

From GATE
Revision as of 15:24, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


voces audiri. Tua ergo, Excellentissime Comes, autoritate ea, quae deinceps dicturus sum, aperire liceat, ut mundo, qui praeter umbras et nebulas, adversitates videlicet ac morbos in hac STELLA vix aliquid observare potuit, discussis nebulis inspiciendos exhibeam fulgentes radios, quibus innocens eiusdem animus pulcherrime resplendebat.
Verum enimvero, qui serenam stellati coeli faciem curiosius aliquanto contemplatus est, in quo tot lucidissima sidera fulgentes suos ignes velut in luminoso quodam amphitheatro mundo in admirationem explicant; is aliqua ratione mecum animo concipere potest pulcherrimos illos virtutum radios, quae in coelesti animo CAROLI JOSEPHI ad intuentium miraculum feliciter effulserunt. Et Astronomis quidem ita stellas distinguere familiare est, ut alias ex coloris lucisque similitudine Saturno, Soli alias, atque alias Lunae ceterisque Planetis velut clientes patronis attribuant. Atin hanc STELLAM nostram ex aeviternae lucis scaturigine tanta varietate, tantaque copia coeleste lumen influxit, ut quos in aliis sideribus non nisi sparsim invenimus splendores, hic velut in quodam luminoso Amalthaeae cornu copiosissime reperiamus. Hic aureum Solis iubar emicat Amoris pietatisque in DEUM et Sanctos; hic argenteum Lunae lumen conscientiae mentisque puritatem commendat; hic Saturni pallor Humilitatem animique demissionem, et modestissimum de sua dignitate sensum denotat; hic sub Iove candicante animi