Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/71

From GATE
Revision as of 15:24, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Amor et Affectus Patrem, sollicitudo et cura infatigabilis omnia fecetunt. Tu, si Augustam Austriacorum Principum Prosapiam, ut mundo libet, appellare placeat Domum; Columnam illius CAROLUM totis viribus fulsisti: si horti cognomento, in quo inseripti nomina regum excrescunt flores notare libeat; Tu Flosculi nostri cultor et custos pulcherrimos virtutum colores, morumque sua vissimorum fragrantiam delibasti; si Gazophylacium rarissimis cimeliis refertum dicere allubescat; Tu Thesaurarius gemmulae eheu! nuper deperditae precium unus ominum optime novisti: si denique, ut mihi in praesenti oratione visum est; Coelum vocare placeat; TU STELLAE nostrae velut addita eindem Intelligentia inter direxisti; Tuillius observator indefessus non gradus tantum, sed et minuta; non motus, sed nutus; non radios duntaxat externos, et qui in aliorum oculos etiam incurrerent, sed centrum ipsum (cor et animum volo dicere) inspexisti. Quot illus SIDERIS observatio transigere te fecit die absque cibo? quor noctes absque somno? Vitam agere videbaris aut coelestem inter stellas, aut cum incarnato Angelo tuo Angelicam, ubi nullum desiderium est vel cibi, vel somni. Nolim autem, haec inter Aulicismos et adulationes a medici existimes, a quibus ut penitus abhorret modestia tua, ita et observantia in te mea omnes corruptae veritatis fucos excludit. Absit etiam inter innocentis columbae, CAROLI JOSEPHI, inquam, emorientis ultimos gemitus infames corvi (quo nomine non nemo Imperator adulatores notabat)