Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/671"

From GATE
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:
 
Ex quo ulterius sequitur, in loco, ubi altitudo poli est 45 graduum, arcus Horizontis, a quibuscunque Horariis resectos, aequales esse arcubus Verticalis, ab iisdem Horariis resectis, quia altitudo poli aequalis est complemento ejusdem.<br>
 
Ex quo ulterius sequitur, in loco, ubi altitudo poli est 45 graduum, arcus Horizontis, a quibuscunque Horariis resectos, aequales esse arcubus Verticalis, ab iisdem Horariis resectis, quia altitudo poli aequalis est complemento ejusdem.<br>
 
<center>Annotatio circa sequentes Tabulas.</center><br>
 
<center>Annotatio circa sequentes Tabulas.</center><br>
''Ex tertiae et quartae Propositionis hactenus explicatae ac demonstrate regulis, constructae sunt sequentes duae Tabulae, ex quarum prima horae integrae, ex secunda horae etiam dimidiae, cuivis plano Horizontali ac Verticali, in locis, quorum elevatio poli ad sinistrum, elevatio vero Aequatoris seu complementum elevationis poli ad dexterum Tabulae latus adscriptum est, inscribi possunt praxi postea explicanda. Sequuntur Tabula. ''
+
''Ex tertiae et quartae Propositionis hactenus explicatae ac demonstrate regulis, constructae sunt sequentes duae Tabulae, ex quarum prima horae integrae, ex secunda horae etiam dimidiae, cuivis plano Horizontali ac Verticali, in locis, quorum elevatio poli ad sinistrum, elevatio vero Aequatoris seu complementum elevationis poli ad dexterum Tabulae latus adscriptum est, inscribi possunt praxi postea explicanda. Sequuntur Tabula. ''<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 10:40, 14 February 2020

This page has not been proofread


Verticalis quaesiti, et ex Mesologarithmo ipse arcus in gradibus et minutis.

Porisma.


Ex his patet, operationem hanc in nullo prorsus differre a praecedenti, nisi quod, ubi in illa adhibemus altitudinem poli, in hac complementum ejusdem accipimus.
Unde sequitur, arcum Verticalis, ab alio circulo Horario resectum, ad quamcunque polarem elevationem, sees aequalem, arcui Horizontis, quem idem Horarius circulus secat ad elevationem poli, quae illius sit complementum, et e contrarario. Ut exempli gratia, arcus Horizontis, resectus ab Horario aliquo in loco, ubi est elevatio poli graduum 50, aequalis est arcui Verticalis, resecto ab eodem Horario in loco, ubi est elevatio graduum 40; et e contrario, arcus Horizontis, ab Horario aliquo resectus ad latitudinem 40 graduum, aequalis est arcui Verticalis, resecto ab eodem ad altitudinem 50 graduum.
Ex quo ulterius sequitur, in loco, ubi altitudo poli est 45 graduum, arcus Horizontis, a quibuscunque Horariis resectos, aequales esse arcubus Verticalis, ab iisdem Horariis resectis, quia altitudo poli aequalis est complemento ejusdem.

Annotatio circa sequentes Tabulas.


Ex tertiae et quartae Propositionis hactenus explicatae ac demonstrate regulis, constructae sunt sequentes duae Tabulae, ex quarum prima horae integrae, ex secunda horae etiam dimidiae, cuivis plano Horizontali ac Verticali, in locis, quorum elevatio poli ad sinistrum, elevatio vero Aequatoris seu complementum elevationis poli ad dexterum Tabulae latus adscriptum est, inscribi possunt praxi postea explicanda. Sequuntur Tabula.