Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/667

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Tabella Distantiarum Semihorarum Astronomicarum
a Meridiano.


Circa hanc Tabellam eadem fere omnia cum proportione notanda sunt, quae pro praecedenti notavimus.

PROPOSITIO III.

Arcum Horizontis inter Medianum et quemlibet
Horarium circulum Astronomicum comprehensum reperire,

data poli elevatione, et ipsius Horarii a Meridiano distantia.


Omnes horarii circuli horarum Astronomicarum transeunt, ut jam dixi, per utrumque polum Mundi, secantque in certos arcus non solum Aequatorem cum circulis ipsi parallelis, sed etiam Horizontem, Verticalem primarium, et Verticales declinantes, quorum axem Mundi intersecant, Horum arcuum ab horariis circulis intersectorum adminiculo describi facillime