Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/666

From GATE
Revision as of 15:55, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


aequaliter utrimque a Meridiano distantes, habere distantias aequales, cujusmodi sunt horae 1ma et 11ma, horae 2da et 10ma etc.
Patet praeterea, horas et circulos horarios, aequaliter utrimque a circulo horae sextae distantes, habere quoque aequales distantias, cujusmodi sunt hora 7ma et 5ta, hora 8va et 4ta etc.
Patet tendem Tabellam praecedentem esse universalem pro toto orbe Terrarum, quoniam sectio Aequatoris in 24 partes seu arcus, facta a duodecim circulis horariis Astronomicarum horarum, invariabilis est ubique locorum. Itaque quantum distat hora 1ma et 11ma, hora 2da et 10ma etc. a Meridiano loci unius, tantum distat a Meridiano omnium locorum.

PROPOSITIO II.

Distantiam Semihorarum Astronomicarum

a Meridiano cujusque loci reperire.


Sicuti distantiarum horariarum Solis a Meridiano congnitio necessaria est ad inveniendos arcus Horizontales horarum integrarum, mta distantiarum semihorarum ejusdem Solis ab eodem Meridiano necessaria est ad inveniendos arcus Horizontales horarum dimidiarum, si et hae per Horizontales arcus inscribendae sunt plano Horologii. Itaque; et harum inveniendarum modus tradendus est, ut sequitur.
Sol motu suo diurno et aequabili singulis Semihoris conficit aut in Aequatore, aut in Parallelis Aequatoris, gradus septem cum dimidio; totidemque gradus ejusdem Aequatoris intra Semihoram ascendunt supra Horizontem, et transeunt per Meridianum. Itaque si ad gradus singulrarum distantiarum horariarum, expressos in Tabula praecedenti, addantur gradus 7 1/2, seu gradus 7, minuta 30; habentur distantiae semihorariae a Meridiano, prout apparet in sequenti Tabella; in qua, ut in praecedenti, addidimus Sinus et Logarithmos, quoniam usui erunt in calculatione arcuum Horizontalium.