Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/641

From GATE
Revision as of 10:16, 3 December 2019 by Sang Min Lee (talk | contribs)
This page has not been proofread


quod in parte inferiore Horizontem respiciente delineatur. Est universale, et servit pro toto Mundo, dummodo elevetur in quovis loco; prout requirit elevatio Aequatoris in illo loco. Et quamvis hujusmodi Horologia facilius sine Semicirculo. ac Regula Sciatherica, quam illius ope delineatur, cum nihil aliud sint quam circulus in 24 aequales partes divisus; tamen per illa quoque instrumenta delineare placet, ut usum eorum universalem esse, et ad omnis generis Horologia se extendere constet. Sit itaque.
PROPOSITIO I.
Delineare Horologium Aequinoctiale Superius,
ope Semicirculi, Quadrantis, ac Regulae''
Sciathericae.
Delineari potest Horologium in plnao stabili, et in plano mobili. Si in plano stabili, jam debite elevato, delineadum est, quaere ac nota ipso Meridianam lineam A B lubitae longitudinis, eaque bifariam divisa in puncto E, describe ad intervallum E A peripheriam circuli, ad per E perpendicularem C D pro linea horae sextae matutinae ac vespertinae. Deinde operare sequitur in plano mobili.
Si in plano mobili delineandum est Horologium, sic operare.
I. Duc rectam A B pro Meridiana, seu linea horae duodecimae, et perpendicularem C D per punctum E pro linea horae sextae, seu pro communi sectione plani Aequinoctialis, et plani Polaris.
II. Si sine Semicirculo aut Regulae operari velis, centro E, intervallo quolibet E A, fac circuli peripheriam A D B C interiorem, aliamque majori intervallo exteriore. Interiorem divide primo in quatuor quadrantes, per lineam perpendicularem C D; deinde in 24 aequales partes, id est, quemlibet arcum inter A et D, D et B, B et C, C et A, in sex aequales partes; ac per centrum E et