Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/639

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


rectae F G, lubitae longitudinis; et numeros horarum adscribe, ut vides in Figura factum.
IV. Locus styli per perpendiculariter erigendi est punctum E; altitudo ejusdem styli est distantia inter E, et punctum horae tertiae aut nonae. Si fulcro seu patibulo uti voles pro stylo, erige in duobus punctis rectae F G, v.g.in P et Q, duos stylos dictae longitudinis, illisque superpone perticam ferream, quae cum stylis formet patibulum.

Annotatio I.


Hora sexta huic Horologio inscribi non potest, quia, Sole hora illa planum superius illuminare incipiente, stylus proicit umbram infinita.

Annotatio II.


Si in plano stabili delineatur Horologium, ut in aliquo tecto habente elevationem aequalem elevationi poli, recta F G debet directe respondere Meridianae loci, quia est communis sectio Meridiani et plano: recta vero C D debet ipsi esse perpendicularis.
Si in mobili plano delineatum est, ita collocari debet, ut recta F G Meridiano exacte congruat, punctumque G ad Austrum, punctum F ad Boream vergat, planum vero ex parte F elevetur secundum altitudinem poli, congruentem illi loco, in quo is uti Horologio.

Annotatio III.


Horologium polare in plano mobili delineatum est universale, potestque servire pro toto Mundo, dummodo elevetur supra Horizontem juxta altitudinem poli cujusque loci, in quo uti vis Horologio.

PROPOSITIO II.

Polare Astronomicum Inferius describere, ope

Semicirculi, Quadrantis, et Regulae.'

'

Praecedens Horologium nullum habet usum ante horam sextam matutinam, et post sextam vespertinam, quia planum