Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/636

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


CAPUT IX.

De Horologiis Astronomicis Polaribus, ope Semicirculi
Quadrantis, et Regulae Sciathericae

delineandi


Horologia Polaris sunt, quae delineantur in planis aequidistantibus circulo Polari maxino, illi nimirum, qui transit per centrum Mundi, per utrumque Mundi polum, et per puncta Oratus et Occasus aequinoctialis, ac proinde tantum est elevatus supra Horizonte, ex parte Septentrionis, quantum polus Mundi attollitur. Duplica sunt, Superiora et Inferiora. Illa fiunt in parte superiore plani polaris, haec in inferiore. Vocantur etiam Horologia horae sextae, quia circulus Polaris, cui aequidistant, vocatur etiam circulus horae sextae Astronomicae, eo quod transeat per illa puncta Horizontis, in quibus Sol oritur et occidit hora sexta Astronomica, Sic autem delineantur.

PROPOSITO I.

Polare Astronomicum Superius describere, ope

Semicirculi, Quadrantis, et Regulae.


I. In plano, seu stabili, et ad poli altitudinem elevati ex parte Septentrionem respiciente, seu mobili, ac postea elevando, fac C D, et F G, orthogonaliter secantes se in E; quarum C D repraesentet lineam Aequinoctialem, F G lineam Meridianam seu horae duodecimae.
II. In rectam C D, ex E utrimque, transfer omnia puncta horaria lineae R S Semicirculi, aut lineae D F anterioris faciei Reguale Sciathericae. Quod fiet ope Regulae facillime sine circino, si rectam D E regulae applices rectae C D Horologii futuri, ita, ut punctum G Regulae congruat puncto E Horologii, notenturque utrimque puncta, in quibus lineae horariae Regulae tangunt lineam Aequinoctialem C D.
III. Per puncta horaria in C D inventa, duc rectas parallelas