Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/633

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


PROPOSITIO I.

Delineare Horologium Astronomicum Meridianum
Orientale, ope Semicirculi, Quadrantis ac

Regulae Scithericae.

Sit igitur primo delineandum Horologium Meridianum Orientale pro Regione, cujus altitudo poli est graduum 48(quanta est fere Viennae) et consequenter altitudo Aequatoris graduum 42; sic operare.

Ope Semicirculi et Quadrantis.


I. In plano Meridiano, quod respicit Orientem aequinoctiale, seu quod declinat a Verticali primario Orientem versus gradibus 90, dic lineam rectam A B Horizonti parallelam. Fit hoc, si in eodem plano ope fili cum pondere notetur primo recta E B perpendicularis Horizonti, ac deinde huic E B fiat A B perpendicularis in puncto B.
II. Ex puncto A ad libitum electo, versus B facarcum C D lubitae magnitudinis, in eoque ex C usque ad D sume altitudinem Aequatoris, hoc est, numera a C usque ad D gradus 42; et ex A, per D, duc lineam rectam A F, quae repraesente lineam Aequinoctialem, vel potius communem sectionem Aequinoctialis et Meridiani plani.
III. In hac linea A F elige punctum G pro loco styli, ac per ipsum duc rectam H G I, perpendicularem rectae A G F. Repraesentabit H I parallelam axi Mundi, qui planum Aequinoctialis circuli secat ad angulos rectos, Eadem H I est linea horae sextae in Horologio futuro.
IV. Ex Quadrante dextero A D C, elige rectam R S, ejusque omnia intervalla inter R, et lineas horarum mediarum ac integrarum intercipe circino, et transfer ex puncto G Horologii futuri utrimque in Aequinonctialem A F.
V. Per puncta inventa duc rectas, rectae H I parallelas, sive