Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/632

From GATE
Revision as of 11:37, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


12mam, et singluas horas, transfer circino in Aequinoctialem C D, ex puncto E utrimque; habebisque puncta horaria notata.
III. In facie posteriore ejusdem Regualae elige rectam lineam R T, et portionem radii, cui infra dictam lineam adscriptus est numerus 50(scilicet numerus elevationis poli,) inter centrum A et rectam R T intercipe circino, atque ex E Horologii transfer in F.
IV. Reliqua omnia perfice ut antea, et habebis Horologium delineatum.

Annotatio.


Si vis Horologium, elige in facie anteriore spatium secundum, in posteriore lineam ac spatiolum C D. Vel, omnia intervalla et lineas utriusque faciet Regulae sibi correspondentes, auge toties, quoties majus vis esse Horologium. Si minus vis Horologium, eadem intervalla ac lineas minue; vel fac lineam R T in Semicirculo viciniorem lineae C A B, aut in posteriore facie Regulae lineam R T viciniorem lineae A P.

CAPUT VIII.

De Horologiis Astronomicis Meridianis, ope Semicirculi,

Quadrantis, et Sciatheriacae, delineandis.


Meridiana Horologia sunt, quae delineantur in planis aequidistantibus circulo Meridiano, qui videlicet transit per centrum et polum utrumque Mundi, perque Zenith et Nadir illorum, pro quibus construi debent: unde directe respiciunt vel Orientem, vel Occidentem aequinoctialem. Duplica itaque sunt, Orientalia, et Occidentali. De utrisque agimus. Vocantur etiam Horologia horae duodecimae, quia siunt in plano aequidistante horae duodecimae, et circulo Meridiano.