Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/63

From GATE
Revision as of 15:21, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in Terrigenas bellum coelo moventes, sed talitrum aliquod in muscas solem commaculantes iratus excutiat; diffractus illabatur orbis, et pavidum feriant ruinae ipsum Iovem, cogantque; vel interitu suo damnare cadentes suas stellas et fatuos ignes. Nihil habet cum hoc Phantastico coelo STELLA nostra, sed, alteri nobiliorique; longe sphaerae implantata, cursus suos ad nutum illius dirigit, cui coelum coeli domus est: huius nunc ortum, decursum, atque occasum iuvat observare.[1]

Illuxerat Austriacae Domui fausta, festa vero Donato Martyridies,[2] cum sub horas matutinas Donatus a Deo, et e MARIA LEOPOLDINA Augusta natus in lucem CAROLUS, ceu novus quidam Phosphorus Horoscopante Bona fortuna vitae huius horizontem inter Augustissimorum Parentum totiusque; Viennae laetitiam ascendit. At o incerta raroque syncera sine dolorum permistione gaudia mentis humanae! Secuta quippe sub vesperum horribilis lunae Eclipsis, Matris, inquam, Augustae mors, quam atras nebulas in STELLAM MATUTINAM induxit? Dedit hoc nativitati CAROLI Deus, ne unquam vitae originem potuerit sine morte meminisse; quando ceu nebulam quandam ante faciem sparsit Augustissimae Matris cineres, qui melius quam Philippum Macedonem conducti monitores memorem esse iuberent conditionis humanae. Quod deinceps subsecutum est temporis, infantia sibi vendicavit; quae quia sine vagitibus et lacrymis, id est, sine aquis calore in altum elatis esse

  1. Psalmus 113. 25
  2. An. 1649. 7. Aug.