Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/620

From GATE
Revision as of 10:36, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


III. In facie posteriore Regulae sume circino intervallum radii 40 graduum inter A et rectam R T, idque ex E horologii futuri transfer sursum usque in F, caeteraque omnia praesta, quae antea in §. praecedenti diximus, et habebis horologium, confectum.

Annotationes Catholicae

Pro Horologiis praecedentibus, et subsequentibus.
Pleraque, que in hisce Annotationibus dicemus pro praesenti
Horologio Horizontali, serviunt etiam pro sequentibus Horologiis.
Annnotatio I.

Horologium delineatum quomodo collocandum.


Quoniam horologium fuit delineatum in plano mobili, dandus est ipsi debitus situs hoc modo. Colloca planum horologii Hozizonti parallelum seu aequidistans modo postea dicendo, ita ut A respiciat Austrum, B Septentrionem, et consequentur C Orientem, D Occidentem; sitque linea A B directae sub circulo Meridiano loci, pro quo constructum est horologium, hoc est, congruat lineae Meridianae in plano Horizontali invente. Modum eam inveniendi docebimus postea.
Si vis describe horologium in plano Horizontali stabili, quod non possis ad libitum huc illuc vertere; quaere in ipso prius lineam Meridianam A B, modo dicendo, cujus punctum A vergat in Austrum, B in Boream, eamque interseca ad angulos rectos linea C D, et operare, ut hactenus explicatum fuit.

Annotatio II.
Stylus quomodo infigendus horologio.


Horologium habere potest vel stylum rectum, infigendum perpendiculariter puncto I; vel angularem, infigendum puncto F, facientemque cum F E angulum E F K angulo aequalem.
Perpendiculariter sic eum infiges. Ex puncto I, cui infigendus est stylus, describe circulum occulium, et infixo iam stylo explora