Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/62

From GATE
Revision as of 15:21, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


porro Rhetorica procul absint oportet ab hac funesta Panegyri; aut coloris sit instar omnium purpura, in quam, ob male expletum susceptae laudationis munus, oratoris vultum coget verecundus pudor.
Et ante omnia quidem, dum STELLAM nostram MATUTINAM in coelo suo progredientem contemplamur, nolim in mentem cuiquam veniat fictum illud Cosroae Persarum Regis coelum, cuius, praeter exiles aliquot apud Scriptores laudum scintillulas, ne unica quidem stella vel ultimae magnitudinis hodie micat. Moles erat e conflatili vitro coeli serenati colorem ementita, in qua aurati solem radii distinxerant; livebat colore pallido Saturnium sidus; vivido splendore micabat Iupiter; igneum rutilabat Martis astrum; Veneremque; cum Mercurio sui quemque colores expresserant; denique conveniebat hic illud Claudiani Poetae:
Percurrit proprium mentitu signifer annum,
Et simulata novo Cynthia mense redit.
Iamque suum volvens audax industria mundum
Gaudet, et humana fidera mente regit.
Ipse coeli huius vitrei faber et rector Cosroës, in medio terrae globo residens, terrenum Iovem aemulari videbatur, qui coeli stellarumque; iura in terram transtulisset. At o systema Planetarum plusquam vere Errantium! O stillas vitri potius quam Stellas in fragili coelo Fixas! O debiles infirmi Firmamenti bases! In quo si forte similis coelo suo Iupiter non fulmina