Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/618

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Horologium, sive per gradum elevationis Aequatoris, nempe in casu nostro portionem radii, ex A per gradum 40 ducti. Hanc distantiam transfer in Meridianam A B Horologii futuri, ex E sursum usque ad F. Eritque F centrum Horologii.
V. Ex centro F, per omnia puncta horaria, in Aequinoctiali C D inventa, duc rectas lineas, easque termina vel circulo ef F descripto, ut in Figura factum vides, vel Quadrato circumposito, vel alia, quae magis placet, ratione. Lineis horariis adscribe numeros horarum, prout Figura monstrat, nimirum horarum antmeridianarum in parte dextera lineae Meridianae A B, horarum vero pomeridianarum in parte sinistra. Lineam horae sextae matutinae ac vespertinae dabit recta G H, ducta per centrum F, parallela lineae C D. Lineas hora 4tae et 5tae matutinae dant lineae horae 4tae et 5tae vespertinae, per centrum F prolongatae: lineas vero horae 7mae et 8 vae vespertinae dant eadem matutinae, per idem centrum productae.
Si in Regionibus magis Septentrionalibus indiges pluribus horis matutinis ac vespertinis, v.g. 2da et 3tia, 9na et 10ma; habebis illas, si illis cognomines jam habitas simili modo per centrum elongaveris.
VI. Ut locum styli recti, plano Horologii perpendiculariter infigendi, ejusque longitudinem habeas, divide lineam E F biferiam in u, et ex u centro ad intervallum u E, vel u F, describe circulum occultum E L F K. Deinde accipe circino in Aequinoctiali C D distantiam inter E et punctum horae tertiae aut nonae, eamque ex E transfer utrimque in circulum descriptum, notando puncta K et L. Demum coniunge haec duo puncta linea recta L K, et nota punctum I, in quo intersecatur recta E F. Erit I locus styli, I K, vel I L styli longitudo; qui umbrae suae apice monstrabit horas.
VII. Si ex F et E, per apicem styli K, ducas rectas F K, E K, intersecantes se se in K; erit F K axis Mundi, E K vero semidiameter Aequinoctialis circuli, uti melius explicabitur in Annotationibus. Itaque; si triangulum F K E erigatur perpendiculariter supra F E, fungentur id vice styli, et umbra sua monstrabit horas. SI