Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/604

From GATE
Revision as of 10:35, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


versus hanc partem: ut si Sol attingit in coelo circulum horae undecimae, distantem gradibus 15 versus Orientem, umbra eodem tempore attingit in parte opposita post Meridianam sectionem circuli ejusdem. Eadem ratio est de aliis: nam si Sol percurrit circulos, qui Meridianum in coelo praecedunt versus Orientem, umbra styli percurrit eorundem sectiones seu lineas horarias horologii, quae Meridianam lineam sequuntur versus Occidentem. Haec qui intelligit, facile totam Horographiae theoriam intelliget.
Praeter praedictos circulos horarum Astronomicarum, sunt alii circuli horarii horarum Italicarum, Babylonicarum, et Judaicarum seu Antiquarum, de quibus alibi.Nunc ad primam praxin horologicam, ab Auctore Organi praescriptam, progredimur.

SECTIO PRIMA

HOROGRAPHIA PER SEMICIRCULUM

ET REGULAM SCIAMETRICAM


Prima praxis describendi omnis fere generis horologia methodo facillima et universali pro toto Terrarum orbe, quam Auctor Organi paerscribit in praecedenti Libello a §.1. usque ad 6. perficitur Regula quadam simplicissima, quam Sciathericam vocat, desumpta ex Quadrante circuli in gradus nonaginta per totidem radios seu semidiametros ex centro educto diviso, quem Auctor describit in Tabella latiore, et fundamentum nuncupat Sciathericae Regulae, At quoniam quidquid per dictam Regulam ex Quadrante desumptam perficitur, aeque