Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/603"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "sunt ducti, et dividunt unum hemisphaerium, quod legentem respicit, cum Aequotoris dimidio, in partes duodecim aequales, alterum vero hemisphaerium opppsitum cum reliquo dimid...")
 
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
sunt ducti, et dividunt unum hemisphaerium, quod legentem respicit, cum Aequotoris dimidio, in partes duodecim aequales, alterum vero hemisphaerium opppsitum cum reliquo dimidio Aequatoris, in totidem partes aequales. Horum primus est Meridianus, qui est circulos horae duodecimae, quem sequitur versus Occidentem circulus horae primae, secundae, tertiae, etc. donec perveniatur ad eumdem in hemisphaerio inferiori, in quo terminatur hora duodecima noctis, sequiturque iterum circulus horae primae, secundae, tertiae, etc. donec redeatur ad eundem in hemisphaerio superiore, uti in Figura patet. Ex his pate, esse 24 semicirculos horatios. <br>
 
Quoniam igitur Sol diuturno ab Oriente in Occidentem percurrit totum coeli ambitum spatio 24 horarum, motu semper aequali seu aeque veloci; consequens est, ut singulis horis attingat unum e dictis 24 semicirculis horariis. Terra autem quoniam in medio Universi est, proicit eodem tempore umbram versus oppositum semicirculum in opposito coeli hemisphaerio. Sicuti autem omnes isti horarii circuli secare concipiuntur totum Terraqueum globum, in totidem parte, in quot sectum est ab ipsis coelum, quoniam omnes traseunt per centrum Mundi et Terrae; ideo si non procul a centro Terrae(sive infra, sive ad latus, secundum nostrum modum concipiendi) statuatur aut fingatur planum vel Horizontale, vel Verticale, secabitur id in totidem etiam partes cum ipsa Terra. Et quoniam planum quodcunque existens in Terrae superficie, censetur non procul esse a centro Terrae, per Hypotesin 3; ideo eodem modo secatur a dictis circulis, ac si non procul a centro Terrae existeret. Et has circulorum sectiones exhibet Horologium per lineas rectas in ipsius plano ductas, et ideo dum Sol in Coelo attingit superioris hemisphaerii semicirculum Meridianum, umbra styli in Horologio attingit eundem eodem tempore: si vero Sol attingit quemcunque alium a Meridiano dissitum, sive ante sive post Meridianum; eadem umbra styli attingit sectionem ejusdem in Horologio, sed in parte opposita lineae Meridianae Horologii tantum distantem ab ea, quantum hic distat ab eadem Meridiana
+
Quoniam igitur Sol diuturno ab Oriente in Occidentem percurrit totum coeli ambitum spatio 24 horarum, motu semper aequali seu aeque veloci; consequens est, ut singulis horis attingat unum e dictis 24 semicirculis horariis. Terra autem quoniam in medio Universi est, proicit eodem tempore umbram versus oppositum semicirculum in opposito coeli hemisphaerio. Sicuti autem omnes isti horarii circuli secare concipiuntur totum Terraqueum globum, in totidem parte, in quot sectum est ab ipsis coelum, quoniam omnes traseunt per centrum Mundi et Terrae; ideo si non procul a centro Terrae(sive infra, sive ad latus, secundum nostrum modum concipiendi) statuatur aut fingatur planum vel Horizontale, vel Verticale, secabitur id in totidem etiam partes cum ipsa Terra. Et quoniam planum quodcunque existens in Terrae superficie, censetur non procul esse a centro Terrae, per Hypotesin 3; ideo eodem modo secatur a dictis circulis, ac si non procul a centro Terrae existeret. Et has circulorum sectiones exhibet Horologium per lineas rectas in ipsius plano ductas, et ideo dum Sol in Coelo attingit superioris hemisphaerii semicirculum Meridianum, umbra styli in Horologio attingit eundem eodem tempore: si vero Sol attingit quemcunque alium a Meridiano dissitum, sive ante sive post Meridianum; eadem umbra styli attingit sectionem ejusdem in Horologio, sed in parte opposita lineae Meridianae Horologii tantum distantem ab ea, quantum hic distat ab eadem Meridiana<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 
Revision as of 10:35, 14 February 2020

This page has not been proofread

sunt ducti, et dividunt unum hemisphaerium, quod legentem respicit, cum Aequotoris dimidio, in partes duodecim aequales, alterum vero hemisphaerium opppsitum cum reliquo dimidio Aequatoris, in totidem partes aequales. Horum primus est Meridianus, qui est circulos horae duodecimae, quem sequitur versus Occidentem circulus horae primae, secundae, tertiae, etc. donec perveniatur ad eumdem in hemisphaerio inferiori, in quo terminatur hora duodecima noctis, sequiturque iterum circulus horae primae, secundae, tertiae, etc. donec redeatur ad eundem in hemisphaerio superiore, uti in Figura patet. Ex his pate, esse 24 semicirculos horatios.