Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/598

From GATE
Revision as of 11:34, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


motus Solis diurnus umbrae in Planum quodpiam projectione decircinat, aliisque similibus de rebus praemitti aut praesupponi solent: sed ne praefixas brevitatis metas transgrediar, omitto, et Instructorem Tyrorum Principium ac Nobilium, ad Cursus Mathematici Librum decimum quartum, ad Clavii tractatus varios Gnomonicos Tomo quarto Operum comprehensos, ad P.Athanasii Kircheri Librum tertium, quartum, aliosque Artis Magnae Lucis et umbre, necnon ad alios Gnomonices Scriotires remitto. Subinde tamen quaepiam magis necessaria, et sine quibus Theoriae aut praxes Horographicae explicari atque intelligi non possunt, interseram. Ante omnia tamen nonnullas Hypotheses praemittere placet.

CAPUT III.
Hypotheses Horologiographicae.


Nonnullus ex his tradidi in Libro 14, Cursus Mathematici par.I.cap.4.alias de novo addo.

I.


Terraqueus globus, quem nos inhabitamus, et in cujus superficie extima horologia et construimus, et usurpamus, est in medio universali, undique aequaliter a coelorum superficie concava et convexa, solisque; Lunae,et stellarum reliquarum circulis motu diurno circa ipsum decircinatis distans, idque non ad sensum tantum