Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/594

From GATE
Revision as of 16:51, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Verticalis descriptio.


Cum verticale idem sit cum horizontali, quod ex complemento elevationis poli conficitur; verte Tabellam elevationis poli 48 graduum, et in postica parte reperies 42 gradus. Supra quos si horologium constituas, illud erti verticale in data poli elevatione.
Sic igitur operare. Facto ut prius semicirculo in plano aliquo verticaliter erigendo, cum linea horae duodecimae, quae semicirculum dividat in duas aequas partes, sive duos Quadrantes(aut applicato ut antea semicirculo corneo)si velis ducere horam I et II ante et post meridiem, applicato corneo semicirculo in gradus suos distributo, vide in Tabella 42 graduum, quot gradus competant horae I et II; et invenies 10 gradus, et 10 minuta, quae in Tabella nigro colore tincta applicata manifestabuntur: et hosce gradus computa a Meridiana, seu a puncto B,utimque: si enim per dicta puncta lineas duxeris ex centro A semicirculi, illae tibi dabunt horam I et II. Ita pro horis 2 et 10, gradus 21 & minuta computati dabunt puncta, per quae hora 2 et ducentur. Et sic de caeteris ordine horis pari pacto procedes.
Haud secus in allis quibuscunque poli elevationibus procedes: posuimus enim elevatioes poli decem, a 40 usque ad 50 gradum, in antica parte quinque, et in postica totidem, ita ut semper elevatio poli unius Regionis in antica parte numeros habeat pro horologio horizontali, in postica vero numeros complementi elevationis poli pro horologio verticali.

§. VII.

Quomodo paralleli signorum Zodiaci horologio

horizontali inscribi debeant.

In Loculamento quinto alias condidimus Tabellas sex, rubro colore imbutas, quarum beneficio parallelos signorum zodiaci inscribes. Et primo quidem parallelos 69 & 70, sive Tropico, qui sunt termini horologii, per Tabellas his signis notatas; deinde