Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/591

From GATE
Revision as of 10:32, 26 November 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


formacirculum. Deinde accipe circino spatium inter E et horam 9 vel 3 in Aequinoctiali C D, illudque transfer ex E in circumferentiam circuli antea facti utrimque in X et N, tractaque linea ab N in X per M, dabit in M locum styli, et M X, vel M N longitudinem styli quaesitam.
Ex puncto itaque V centro horologii lineae horariae ductae per puncta horaria in linea Aequinoctiali C D, dabunt horologium Horizontale queasitum. Linea vero per V centurm, pararella ad C D ducta, dabit lineam horae sextae mane et vespri. Lineas ante sextam, videlicet horm quartam et quintam, et post Meridiem septiman et octavam habeis, si spatia horarum, op et rq, arcu ducto, ex p et r in q utrimque transtuleris.

§.IV
Horologium Verticale construere ope Regulae Sciathericae.


Modus hic non fieert a praecedenti, nisi quod diameter in illa Scala sumenda est, quae haec verba adscripta habet: (Elevatio poli pro horologiis Vertificalibus.)
Intercepto itaque in dicta Scala pro Verticalibus spatio 48 graduum, illud transferens ex E puncto duodecimae in Meridianam, versus A, usque ad V; eritque V centrum horologii Verticalis: ex quo lineae per puncta horarum in Aequinoctiali ductae dabunt horologium Verticale quaesitum.
Locus styli in Meridiana, ejusque longitudo, invenietur eodem modo, quo in Horizontali; ut proinde amplius de eo dicere opus non sit.