Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/59"

From GATE
m (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:51, 6 May 2020

This page has not been proofread


Quasi Stella Matutina in medio Nebulae. Eccl.50.v.6.
Ite! Ite lacrimae, eheu! amarum Amoris, lugubre doloris, et leve, fidele tamen gratitudinis tributum! Ite, inquam, lacrimae, et effracta vel perrupta oculorum crystallo exstillantes, atrae, quam tot funereae faces exhalant, fuligini permixtae infelici huic pennae instillate argumento suo concolor atramentum; quo in mortuali potius sindone, quam in candida papyro funerbrem Panegyrim SERENISSIMO ET CLEMENTISSIMO PRINCIPI meo inauspicatus Panegyrista contexam.
Eheu! Triste obsequium; et quod unum, promptus ad caetera, CLEMENTISSIMO DOMINO meo hodie primum (fateor) invitus impendo; cuius inter tot funebres taedas taedet; inter piceos ignium fumos piget; et miseret inter miserabiles Aulae planctus. SERENISSIMUS ET REVERENDISSIMUS PRINCEPS AC DOMINUS, CAROLUS, o amatum nuper, nunc amarum nomen! CAROLUS, o dulce solo nuper, nunc coelo nomen! CAROLUS, o laetum, o triste nomen! CAROLUS, inquam, JOSEPHUS,