Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/587

From GATE
Revision as of 15:51, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Semicirculus corneus, quem et Iconismus exhibet, et divisus in duos Quadrentes, per lineam A B et centro A ad circumferentiam ductam linea: C D perpendicularem. Quilibet Quadrans est divisus in 90 gradus, initio facto a B versus C et D. Commodum foret, si gradus in minuta, saltem aliqua, essent divisi. Corneus est, ut fit transparens. Hoc tamen necessarium non est. Praestaret, si ex orichalco fieret, et praeter cincumferentiam praedicto modo divisam, ac lineam C D cum parte aliqua latiore, exscinderentur reliquae partes, ac centro A affigeretur Regula mobilis, cujus linea fiduciae(ut vocant) esset et dicto centro educta. Hac ratione haberet longe majorem ac faciliorem usum, ut infra suo lodo videbimus.
Sequitur Libellus Auctoris Organi, ex quo plurimos sustulimus errores, qui Amanuensis incuria irrepserant. Mutavimus quoque subinde vocabula, quae sensum perturbabant. Alis substituimus, quae deerant, et sensum suspensum reddebant.

CAPUT II

Libellus quintus, quo Auctor Organi explicat

quintum ejus Loculamentum.


Quintum Loculamentum Organi, signatum litter E, continet praxes facillimas describendi in planis Horizontalibus, Verticalibus, Polaribus, Meridianis, imo et Aequinoctialibus(ut suo loco infra videbimus) Horologia non solum Astronomica, seu a Meridie ad Media nocte ad Meridiem, de quibus solis Auctor; sed et Italica, ac Babylonica, si haec quoque