Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/561

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


deputatus, quia Epactae XXX, XXIX, XXVIII, XXVII, XXVI, XXV , cum die Aprilis 13 , 14 , 15 , 16 , 17 , 18 , quibus appositae sunt, efficiunt tantum 43, non 44. Denique quando Epacta est XXIV , aut 25 diversi Characteris, subtrahuntur ex 42, quia utraque cum hoc die, scilicet 18 et 17 Aprilis, conjuncta, facit tantum 42.

Monitio ad Lectorem.


HAnc quoque Regulam proposui in Cursu Mathematico Lib. XI . Par. 4. Regula 17. sed error in eam irrepsit , qui corrigi debet jucta hic dicta.

Modus tertius, etiam sine Calendario.


EPactam novam subtrahe ex 30; residuo, si fuerit 7, aut plus, adde 14; si fuerit minus quam 7, adde 44; sed currentibus Epactis XXIV et 25 diversi Characteris, adde 43 : in omnibus casibus si summam a Calendis Martiis numeravis, incides in terminum Paschalem quaesitum; qui dies, si non excedit 31, pertinet ad mensem Martium,si excedit, ad Aprilem.
EXEMPLUM I: Vis scire terminum Paschalem anni 1704. Epacta nova dicti anni est 23 : haec subtracta ex 30, relinquit 7 : huic si addas 14 , fiunt 21. Ergo terminus Paschalis, seu XIV Lunae, cadit in diem 21 Martii.
EXEMPLUM II: Epacta anni 1724 est 4,; subtracta ex 30, relinquit 26; his addita 14, faciunt 40. Ergo terminus Paschalis cadit in diem 40 a Calendis Martii, hoc est , in 9 Aprilis.
EXEMPLUM III: Epacta anni 1688 est 27; qua subtracta ex 30, remanent 3; quibus si addantur 44, conflantur 47. Ergo terminus Paschalis cadit in diem 47 a calendis Martii, id est, in 16 Aprilis.
Ratio Regulae. Epactae 30 Paschalium terminorum indices ita sunt dispositae in mense Martio et Aprili, ut Epacta 23 congruat diei