Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/548"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Christi 1665 incipiat in Calendario novo. Littera Dominicalis dicti anni est D, ejusque index numerus 4. Quoniam igitur Januarius incipit a Littera A, cujus index est numerus...")
(No difference)

Revision as of 16:38, 10 January 2020

This page has not been proofread


Christi 1665 incipiat in Calendario novo. Littera Dominicalis dicti anni est D, ejusque index numerus 4. Quoniam igitur Januarius incipit a Littera A, cujus index est numerus 1; adde unum ad 4, habebis 5 pro indice Feriae quintae,a qua incipit illo anno Januarius.
Iterum, quoniam Februarius incipit a littera D, cujus index est numerus 4; adde 4 ad 4 indicem litterae Dominicalis, habebis 8, et, abjectis 7, habebis 1, pro indice Feriae primae, a qua incipit illo anno Februarius.
Rursus, quoniam Martius incipit a littera eadem D; di addas ejus indicem 4 ad indicem litterae Dominicalis 4, et a summa 8 abjicias 7; remanet 1 pro Feria prima, a qua incipit Martius.
Simili ratione invenies, Aprilem incipere a Feria quarta, quoniam incipit a littera G, cujus index est 7, qui si addatur ad 4 indicem litterae Dominicalis, fiunt 11, et, abjectis 7, remanent 4 pro indice Feriae quartae. Omitto discurrere per reliquos menses, quoniam ubique est idem operandi modus.
Easdem Ferias pro singulis mensibus invenies per alteram Regulam in digitis, aut digitorum articulis, ut sequitur.
Litteram Dominicalem anni 1665, quae est D, colloca in primo articulo digiti Indicis Figurae 17. Deinde a D, usque ad A litteram, quae Calendis Januarii praefixa est, numera sequentes ordine Alphabeti reliquas litteras, collocando supra secundum articulum