Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/537

From GATE
Revision as of 15:57, 16 December 2019 by Antonio Mele (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "dies exemptiles ejusdem anni, inventi per Regulam quartam, sunt 10; his substractis a 23, remanent 13 pro Epacta quaesita.<br> ''Ratio Regulae.'' Epacta nova tot diebus differ...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dies exemptiles ejusdem anni, inventi per Regulam quartam, sunt 10; his substractis a 23, remanent 13 pro Epacta quaesita.
Ratio Regulae. Epacta nova tot diebus differt a veteri, quot annus novus a veteri: cum igitur annus novus differat a veteritos diebus, quot sunt dies exemptiles dati anni novi; constat, novam Epactam procreari a veteri modo dicto.

Annotatio I.

Ab anno 1582, quo correctum fuit Calendarium, et exemptis simul dies 10, Lunationes decem diebus ferius contingunt, quam ante correctionem, quia novus annus totidem diebus brevior tum factus fuit, quam antea fuerat. Itaque si ab Epacta veteri inventa demantur 10, relinquitur Epacta nova usque ad annum 1700 exclusive.
Ab anno 1700 inclusive, usque ad annum 1800 exclusive; quia propter omissionem diei bissextilis Lunationes adhuc uno die ferius contingunt, et annus novus undecim diebus brevior fit, quam vetus, auferenda sunt 11 ab Epacta veteri, ut habeatur nova.
Ab anno 1800 inclusive, usque ad annum 1900, tametsi iterum dies intercalaris omittatur, et annus fiat duodecim diebus brevior, quam vetus, acproinde dies exemptiles tunc sit 12; tamen quia Lunationes non contingunt duodecim diebus serius, sed tantum undecim, ideo non 12, sed 11 sunt auferenda ab Epacta veteri ad habendam novam, Lunae aequatione id ita exigente, ut diximus Cap. 12.
Ab anno 1900 inclusive, usque ad 2000, subtrahenda sunt 12 ab Epacta veteri; ac deinceps semper tot unitates ultra 10, per quot dies Lunationes in Calendario descendunt, seu quot sunt dies exemptiles, additis prius 30, si subtractio fieri nequeat.

Annotatio II.

Quando Epacta XXV procreatur ab Aureo numero majore quam 11, (cujusmodi sunt XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX.) sumenda est Epacta 25 in Calendario diverso charactere