Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/536

From GATE
Revision as of 17:15, 9 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs)
This page has not been proofread


citius, ut diximus Cap. 9) ideo imperfectus etiam est Cyclus 19 Epactarum, quo Ecclesia usque ad annum correctionis Calendarii usa fuit ad Novilunia Paschalia invenienda. Itaque Reformatorea Calendarii eum ita emendarunt, ut in posterum, loco Aurei numeri et dictarum 19 Epactarum, utamur 30 numeris Epactalibus, ab 1 usque ad 30 ordinecprogredientibus, ac in Calendario loco Aurei numeri dispositis; quamvis ultima harum Epactarum, sive quae ordine est trigesima, notata numero non sit in Calendario, sed signo hoc *, ut supra Cap. 11. diximus: idque propterea, quod nulla Epacta possit esse 30, quoniam cum dies anni solaris excrescentes supra dies anni lunaris pervenerunt ad 30, constituunt mensem integrum embolismalem, illoque anno Epacta est 0, quoniam simul eodem die finitur annus solaris ac lunaris tredecim tunc mensium.
Ex his 30 Epactas respondent variis temporibus, decem et novem Aureis numeris variae decem et novem Epactae (semper enim tantum 19 sunt in usu) post Calendarii correctionem, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit. Quae quidem decem et novem Epactae progrediuntur, ut olim in Calendario veteri, per additionem numeri 11 ad priorem; addunturque semper 12 illi Epactae, quae respondet Aureo numero 19, ut habeatur sequens Epacta respondens Aureo numero 1, obrationem praecedenti Regula dictam.
Epacta porro nova quolibet anno proposito formatur a veteri, inventa per modos praecedenti Regula, tali pacto.

Modus primus, Per Arithmeticam.

PRoposito quovis anno Christi post Calendarii correctionem, quaere per Modum primum Regulae praecedentis Epactam veterem; ab hac deme dies exemptiles anni dati, additis prius 30, quando subtractio fieri nequit; residuum erit Epacta nova quaesita. Quod verum est, nisi aequatio Lunae aliud exigat, ut dicetur in Annotatione.
EXEMPLUM. Vis scire Epactam novam anni 1665. Epacta vetus hujus anni, per Regulam praecedentem inventa, est 23;