Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/535

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


II. Si Aureus numerus cecidit in articulum pollicis primum, adde ipsi X; si in secundum, adde XX; si in tertium, nihil adde. Numeri ita compositi (abjectis prius 30, si numerus conflatus major est quam 30) sunt Epactae quaesitae pro Calendario veteri.
EXEMPLUM. Vis scire Epactam veterem pro anno 1667. Quaere dicti anni Aureum numerum, qui est 15. Incipe disponere 19 Aureos numeros in articulis pollicis modo dicto; collocando numerum 1 in articulo primo, numerum 2 in articulo secundo, numerum 3 in articulo tertio, numerum 4 iterum in articulo primo, etc. et sic progredere usque ad numerum 15. Cadet is in articulum tertium. Ergo 15 est Epacta anni 1667, tanta nimirum, quantus est Aureus numerus; quia cum cadat Aureus numerus 15 in articulum tertium, nihil ipsi addendum est ad formandam ex ipso Epactam.
Ratio hujus praxis haec est. Aurei numeri sunt 19, ordine naturali se mutuo sequentes, sicuti 19 anni, quibus respondent Epactae sunt etiam 19, sequentes se mutuo, et correspondentes singulis Aureis numeris eo ordine, quo dispositae sunt in praecedenti Tabella, ubi vides, quod si ad Aureum numerum 1 addantur X, fit Epacta XI; si ad Aureum numerum 2 addantur XX, fit Epacta XXII; srad Aureum numerum 3 nihil addatur, fit Epacta III, et sic de caeteris. Hoc idem fit in praedicta praxi: nam si ad numerum Aureum 1, qui cadit in primum articulum, addantur X, fiunt XI; si ad numerum Aureum 2, qui cadit in secundum articulum, addantur XX, fit Epacta XXII; si ad numerum Aureum 3, qui cadit in tertium articulum, addatur 0, seu nihil, fit Epacta III. Et sic de reliquis.

REGULA IX.
Epactam novam reperire pro quovis anno dato.

QUia Cyclus Decennovenalis Aurei numeri imperfectus est (cum Novilunia post 19 annos Solares non praecise ad eadem loca in coelo redeant, sed una hora et aliquot minutis