Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/534

From GATE
Revision as of 10:43, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


Tabella Epactarum, respondentium Aureis numeris in Calendario veteri.


Ex hac Tabella invenies quovis anno proposito Epactam currentem, si anni dati Aureum numerum quaeras in columnia prima transversali: numerus enim ipsi in secunda columna subscriptus est Epacta ejusdem anni.
Poteris et ex sola secunda columna, sine Aureo numero praecognito, reperire quovis anno proposito Epactam, si scias, quibus annis incipiat usus novus dictae columnae, seu quinam anni sint radices, a quibus inchoatur ejusdem Tabellae novus usus. Nonnullas adscribam radices. Addi possunt plures in infinitum, si ad priores sine interruptione procedentes adjiciantur continuo 19. Itaque Radices annorum, a quibus incipit usus dictae columnae Epactarum 19, duratque annis 19, quibus elapsis reditur ad principium, sunt anni Christi 2. 21. 40. 59. 78. 97 etc. Item 1615. 1634. 8653. 1672. 1691. 1710 etc.

Modus tertius, Per Digitorum articulos.

IN tribuspollicis sinistri articulis dispone omnes 19 Aureos numeros, ita videlicet, ut in articulo primo seu extremitate pollicis collocetur numerus 1, in secundo seu medio articulo numerus 3, rursus in primo 4, in secundo 5, in tertio 6, et sic deinceps; ita ut ultimus Aureus numerus 19 cadat in articulum primum seu extremitate pollicis. His factis, nota diligenter, in quem articulum ceciderit Aureus numerus proposito anno, cujus Epactam quaeris, currens.