Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/532"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "EXEMPLUM II. Vis iterum scira litteram Dominicalem anni 1700; qui tametsi centesimus, bissextilis tamen non est, ac proinde dies exemptiles illo anno incipiant esse 11, et abj...")
(No difference)

Revision as of 15:03, 9 January 2020

This page has not been proofread


EXEMPLUM II. Vis iterum scira litteram Dominicalem anni 1700; qui tametsi centesimus, bissextilis tamen non est, ac proinde dies exemptiles illo anno incipiant esse 11, et abjectis 7, remanent 4. Litterae Dominicales Calendarii veteri sunt G F. Ab littera F exclusive numera adhuc quatuor litteras ordine naturali, et invenies C pro littera Dominicali dicti anni.
EXEMPLUM III. Pro anno 1704 in Calendario veteri litterae Dominicales sunt B A: dies exempriles, abjectis septem, sunt quatuor. Numera ergo a B adhuc quatuor litteras; invenies B E pro litteris dicti anni.

REGULA VIII.
Epactam veterem invenire pro anno quovis dato.

SUpra Cap. XI. diximus, Epactas esse numeros, quibus indicatur, quot diebus quolibet anno dato solaris annus superat lunarem. Earum cognitio in Calendario quoque veteri necessaria est; ideo, qua ratione quovis anno inveniendae, docendum.
Aureus numerus dato anno currens multiplicetur per undecim, productum dividatur per 30; residuum divisionis indicat Epactam quaesitam. Quotus vero numerum lunationum embolismicarum currentis Cycli. Si nihil residuum est, Epacta erit 30.
EXEMPLUM. Cupis scire Epactam veterem anni 1668. Aureus numerus dicti anni, per Regulam 3 inventus, est 16. Hic multiplicatus per 17 producit 176. Hic divisus per 30, pro residuo dat 26, pro Epacta anni 1668.
Ratio Regulae. Aureus numerus multiplicetur per 11, ut habeantur toties undecim dies, quot anni solares ab initio ultimi Cycli Decennovennalis usque ad datum ejusdem Cycli annum sunt elapsi; singulis enim annis fit excrescentia undecim dierum anni solaris supra lunarem. Numerus dierum productorum dividitur per 30, ut abjiciantur menses embolismici 30 dierum, quorum numerum dat Quotus. Residuum dat dies, qui anno currente supereunt ex anno solari, finito jam anno lunari; qui ipsi dies Epactam constituunt.