Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/528

From GATE
Revision as of 13:50, 9 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "''Ratio Regulae.'' Cur ad annum Christi datum addatur bissextorum elapsorum numerus, et quinque, constat ex dictis Regula praecedente in Modo primo. Subtrahuntur dies exemptil...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Ratio Regulae. Cur ad annum Christi datum addatur bissextorum elapsorum numerus, et quinque, constat ex dictis Regula praecedente in Modo primo. Subtrahuntur dies exemptiles, quia in Calendario Gregoriano toties una littera omittitur in ordine litterarum Calendarii veteris, quot sunt dies exempti ex illo.
Notandum etiam hic, litteram pro anno bissextili inventam durare tantum usque ad Festum S. Matthiae, et postea assumi proxime praecedentem.

Modus secundus, Per Tabulam universalem ac perpetuam.

Structura hujus Tabulae similis est illi, quam dedimus Regula praecedente. In quatuor columnis ad dexteram continentur litterae Dominicales: supra ipsas sunt anni centesimi collecti: ad latus ipsarum sinistrum sunt centum anni expansi.