Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/527

From GATE
Revision as of 13:42, 9 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "<center>REGULA VIII.</center> <center>''Litteram Dominicalem novam reperire quovis anno proposito.''</center><br> JAm diximus Regula praecedenti, Calendarium novum habere dive...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


REGULA VIII.
Litteram Dominicalem novam reperire quovis anno proposito.


JAm diximus Regula praecedenti, Calendarium novum habere diversam quovis anno litteram Dominicalem a Calendario veteri, idque tum propter dies decem ex anno correctionis Calendarii exemptos, tum propter diem unum e quovis anno centesimo, qul divisus per 400 aliquod residui dat, eximendum imposterum ab anno 1700. Hanc hujus Calendarii litteram Dominicalem vocamus hic novam, eamque indagamus triplici consueto modo.

Modus primus, Per Arithmeticam.


EX summa annorum Christi propositorum bissextorum, et 5, aufer dies exempriles; reliquum divide per 7; quod restat, subtrahe ex 8; vel, si nihil restat, subtrahe 7 ex 8; eritque residuum index litterae Dominicalis novae. Dies exemptiles, ab anno correctionis Calendarii, usque ad annum Christi propositum, invenies per Regulam IV.
EXEMPLUM I. Cupis scire litteram Dominicalem anni 1618. Summa horum annorum et bissextorum (qui sunt 404) et 5, est 2027; unde subtractis 10 diebus exemptis, restant 2017: his per 7 divisis, restat 1; quo ex 8 subtracto, supersunt 7. Itaque littera septima in ordine directo, videlicet G, fuit illius anni littera Dominicalis.
EXEMPLUM II. Cupis iterum scire Dominicalem litteram anni 1694. Adde huic numero bissextos 423, et 5, et ex summa 2122 tolle 10 dies exemptiles, remanent 2112; quibus per 7 divisis, restant 5; his ab 8 subtractis, remanent 3. Ergo littera tertia, quae est C, est littera Dominicalis anni 1694.