Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/523"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Auricularis digiti manus sinistrae. Littera F ipsi adscripta, est Dominicalis littera dicti anni. EXEMPLUM. III. Anni 1700 Cyclus Solaris est numerus I. Hic repertus in suprem...")
(No difference)

Revision as of 13:10, 9 January 2020

This page has not been proofread


Auricularis digiti manus sinistrae. Littera F ipsi adscripta, est Dominicalis littera dicti anni. EXEMPLUM. III. Anni 1700 Cyclus Solaris est numerus I. Hic repertus in supremo articulo pollicis sinistri, habet adscriptas binas litteras G et F. Est ergo annus ille bissextilis, et littera G currit ab initio anni usque ad 25 Februarii, littera F per residuum anni.

Modus alius, Per Digitorum articulos, aut Tabellam, sine praevia cognitione Cycli Solaris.

EAdem littera Dominicalis potest facilissime inveniri sine praevia cognitione Cycli Solaris, quovis anno dato, ab ortu Christi in perpetuum, disponendo solas litteras aut in Digitorum articulis, aut in Tabella per longum extensa, aut in circulo diviso in 28 partes. Propono Tabellam, ex qua deinde litterae transferri poterunt aut in digitos, aut in circulum.

Tabella Litterarum Dominicalium sine praevia cognitione Cycli Solaris inveniendarum, ab ortu Christi in perpetuum.


Radices annorum, a quibus incipit novus usus Tabulae. 29. 57. 85. 113. 141. 169. 1401. 1429. 1513. 1541. 1569. 1597. 1625. 1653. 1681. 1709. 1709. 1737. 1765. 1793. 1821. 1849. 1877. 1905. etc. in infinitum.
Usus hujus Tabulae incipit a primo anno Christi, et durat per annos 28; quibus elapsis reditur ad principium, et incipit iterum ejus usus ab anno 29, et durat per alios annos 28 usque ad annum Christi 56; quibus etiam elapsis, incipit denuo ejus usus ab anno