Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/520"

From GATE
(Not proofread: Created page with "signum est, litteram septimam in ordine retrogrado, quae est A, esse litteram Dominicalem; quae ut habeatur in ordine directo, subtrahuntur 7 ex 8, remanet 1, quae est index l...")

m (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})

(3 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

signum est, litteram septimam in ordine retrogrado, quae est A, esse litteram Dominicalem; quae ut habeatur in ordine directo, subtrahuntur 7 ex 8, remanet 1, quae est index litterae primae seu A in directo ordine.

''Modus secundus, Per Tabulam.''

''Modus secundus, Per Tabulam.''

FAcilius littera Dominicalis veteris Calendarii ex Tabulis, quam per Arithmeticam discitur. Tabulas varias, et variis modis constructas, tum particulares ac temporarias, tum universales ac perpetuas, reperies apud Clavium diversis locis Calendarii, et apud alios Compusitas. Mihi omnium optima et commodissima videtur, quae sequitur; cujus structura et usus facilis est.

''Structura Tabulae.'' Continet primo columnas septem ad dexteram, pro septem Dominicalibus litteris inscribendis. In vertice columnarum scripti sunt anni centesimi; qui possunt produci in infinitum. Annis centesimis immediate subjectae sunt litterae Dominicales ipsis competentes; quas sequuntur reliquae pro reliquis annis non centesimis expansis; qui in quatuor columnis, quae ad sinistram priorum septem dispositae sunt, continentur. Litterae sunt dispositae ordine retrogrado, ut Tabula monstrat, quia anni sequentes assumunt sibi pro Dominicalibus litteras antecedentes; ut saepe dictum fuit. Annis centesimis immediate subjectae sunt binae litterae, quia in Calendario veteri omnes centesimi fuerunt, sunt, et erunt bissextiles. In reliquarum litterarum  ordinibus quarta quaelibet series in qualibet cellula habet copulatas duas, quia quartus quilibet annus bissextilis est.

''Usus Tabulae.'' Si anni Christi dati, quorum litteram Dominicalem scire desideras, sunt centesimi sine aliorum annorum appendice, quaere illos in capite Tabulae inter annos centesimos collectos: immediate infra illos invenies litteras Dominicales ipsis competentes. Itaque omnes centesimi anni columnae primae ad sinistram ex septem, habent litteras D C, columnae secundae E D, tertiae F E, quartae G F, quintae A G, sextae B A, septimae C B.

Si anni Christi praeter centesimos habent sibi adjunctos alios annos, ut sunt 1684, 2340 etc. quaere centesimos in capite<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>

[[Category:AKC Works pages]]

[[Category:AKC Pages]]

[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>

Latest revision as of 16:49, 6 May 2020

This page has not been proofread

signum est, litteram septimam in ordine retrogrado, quae est A, esse litteram Dominicalem; quae ut habeatur in ordine directo, subtrahuntur 7 ex 8, remanet 1, quae est index litterae primae seu A in directo ordine.

Modus secundus, Per Tabulam.

FAcilius littera Dominicalis veteris Calendarii ex Tabulis, quam per Arithmeticam discitur. Tabulas varias, et variis modis constructas, tum particulares ac temporarias, tum universales ac perpetuas, reperies apud Clavium diversis locis Calendarii, et apud alios Compusitas. Mihi omnium optima et commodissima videtur, quae sequitur; cujus structura et usus facilis est.
Structura Tabulae. Continet primo columnas septem ad dexteram, pro septem Dominicalibus litteris inscribendis. In vertice columnarum scripti sunt anni centesimi; qui possunt produci in infinitum. Annis centesimis immediate subjectae sunt litterae Dominicales ipsis competentes; quas sequuntur reliquae pro reliquis annis non centesimis expansis; qui in quatuor columnis, quae ad sinistram priorum septem dispositae sunt, continentur. Litterae sunt dispositae ordine retrogrado, ut Tabula monstrat, quia anni sequentes assumunt sibi pro Dominicalibus litteras antecedentes; ut saepe dictum fuit. Annis centesimis immediate subjectae sunt binae litterae, quia in Calendario veteri omnes centesimi fuerunt, sunt, et erunt bissextiles. In reliquarum litterarum ordinibus quarta quaelibet series in qualibet cellula habet copulatas duas, quia quartus quilibet annus bissextilis est.
Usus Tabulae. Si anni Christi dati, quorum litteram Dominicalem scire desideras, sunt centesimi sine aliorum annorum appendice, quaere illos in capite Tabulae inter annos centesimos collectos: immediate infra illos invenies litteras Dominicales ipsis competentes. Itaque omnes centesimi anni columnae primae ad sinistram ex septem, habent litteras D C, columnae secundae E D, tertiae F E, quartae G F, quintae A G, sextae B A, septimae C B.
Si anni Christi praeter centesimos habent sibi adjunctos alios annos, ut sunt 1684, 2340 etc. quaere centesimos in capite