Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/518

From GATE
Revision as of 10:43, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


sedem numeri 1600, et invenies in articulo Indice, cujus Cyclus est 5. Ab adjunctis annis 93 abjiceter 28, remanent 9. Incipe ergo a 5 numerare per ordinem adhuc novem numeros, nempe 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14. Numerus 14, in quem cadit nonus annus ex novem adjunctis, est Cyclus quaesitus.

REGULA VII.
Litteram Dominicalem veterem reperire quovis anno proposito.

SUpra Cap. 6. diximus, in Calendario Juliano, et consequenter in Ecclesiastico veteri, septem Alphabeti litteras, scilicet A, B, C, D, E, F, G, septenis quibusque diebus totius anni ex ordine praefixas fuisse, quarum una singulis annis Dominicam diem indicet, ideoque illas dici Litteras Dominicales. Diximus praeterea, annis singulis illas sibi mutuo succedere in officio ordine retrogrado, ita ut si anno uno Dominicalis Littera fuerit G, anno sequenti officio illo fugatur littera F, anno tertio littera E, et sic deinceps. Itaque juxta retrogradum hunc ordinem prima littera est G, secunda F, tertia E, quarta D, quinta C, sexta B, septima A. Ulterius diximus, in anno bissextili duas assumi litteras pro Dominicali, v. g. G et F, aut F et E etc. ac priorem quidem in usu esse ab initio anni usque ad Festum S. Matthiae, quod anno illo non celebratur 24, sed 25 Februarii, quo utroque die dicitur in Calendario et Martirologio, sexto Kalendas Martii, ideoque Februarium mensem esse dierum non 28, ut alias, sed 29.
Capite quoque 10, et praecedenti Regula diximus, Litterarum Dominicalium ordinem, qui in veteri Calendario servabatur ante ejus correctionem, et etiamnum servatur in veteri Calendario, mutatum fuisse, tum propter decem dies ex anno correctionis Calendarii, qui fuit 1582, ejectos, tum propter diestres singulis quadringentis annis ab anno 1700 deinceps eximendos. Itaque alia est nunc Littera Dominicalis pro Calendario veteri, alia pro novo. Utramque quovis anno reperire docemus, ac primo primam.